- FORESTE Dominicum
- FORESTE Dominicumin L. Longobard. l. 1. tit. 22. §. 7. et apud Eginhard. Ep. 7. Silva Regia est; cuiusmodi silvas, maiores sc. Principes sibi solis reservabant, quo in illis, certis anni tempestatibus, venarentur, aliis earum usu prorsus prohibitis. Unde Guntrannus Rex Chundonem Cubicularium Regium, qui venando bubulum in Vosago occiderat, morte mulctasselegitur, apud. Greg. Turon. l. 10. c. 10. Sed et ipsis Regum filiis in iis venari nefas fuisse, diserte habetur in Capitulis Car. Calvi tit. 43. c. 32. In quibus ex nostris palatiis fil. noster, si necessitas non fuerit, morari, vel in quibus forestibus venationem exercere non debeat. Carisiacus (prope locum, qui hodie Kiersi sur Oyse, in pago Suessionensi) penitus cum forestibus excipitur. Silvacus (hodie Silve locus dicitur, hand procul Farâ opp. in pago Laudunensi) cum toto Laudunensi similiter. Compendium cum Causia (quae et Cotia, hodie Forest de Compiegne) Similiter. Satmontiacus similiter. in Ordreia villa (inter Ambianos et Atrebates, hodie Aire, cui adiacet Vastlau, silva ingens) porcos non accipiat: et non ibi caciet, nisi in transeundo. In Attiniaco parum caciet. In Verno porcos accipiat tantum. Arduenna penitus excipitur, nisi in transeundo, et villae ad servitium nostrum similiter. In Ligurio porcos et feramina accipiat. Aristallum (seu Heristallum) cum foreste penitus excipitur. In Lens (oppid. etiamnum in Atrebatibus) et Wara et Astenido (Stenay forte in Lotharingia) et feramina et porcos capere potest. In Rugitusit, in Scadebolt et in Launif, tantummodo in transitu et sicut minus potest. In Crisiaco (seu Crisciaco, hodie Cresci, in Comit. Pontivi) similiter. In Lisgo porcos tantum accipiat. Ut Adelelmus de forestibus diligenter sciat, quot porci et feramina in unaquaque a filio nostro caciata fuerint. Praeter quas Forestas Dominicas, etiam Aquisgranensis meminit Charta Caroli Mag. pro Eccles. Osnabrug. A. C. 804. et Vogasi, Gregor. Turonensis l. 10. c. 10. aliique passim. Fiebant autem istae venationes, a Principibus, cum tota Palatii Comitiva: unde Venationes publicae vocantur ipsae Forestae Regiae in Chron. Montis Ser. idqueve sub Autumnum ut plurimum, unde Venationes autumnales dicuntur Eginhardo A. C. 817. 819. et 820. Quibus qui praeerant, Forestarii Regii seu Custodes Regiorum Saltum nominantur, apud Flodoard. Hist. Rom. l. 1. c. 20. Vide C. du Fresne Gloss. et infra in voce Protoforestarius, it. Saltuarius, Venator, Visitator. Addam hic saltem, Francorum Reges priscos subiugatâ Galliâ, praecipuis Ducibus suis, partem Flandriae, cum tit. Forestarii, possidendam tradidisse. Quae dignitas postquam durasset ad Car. Mag. seu, ut alii volunt, ad Car. Calvi principatum usqueve, sub hoc mutato Flandriae regimine, illa in Comitatus dignitatem evecta, et Forestarii nomen in Comitis conversum est. Temple Eques Anglus l'Estat des provinces unies.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.